Actus Apostolorum*

Caput 2: 36

certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
(* Traductions européennes)

Glose

Dominum eum.Ponens nomen majestatis et potestatis, ostendit eum esse cui omnis creatura debet subjici. Christus regiae sive pontificalis dignitatis nomen est. In lege ungebantur reges et pontifices, in figura illius.Et Christum.Ille vere est Christus omni plenitudine Spiritus sancti unctus, qui de eodem Spiritu potentialiter dedit quibus voluit.Jesum quem,etc. Jesus est Dominus et Christus, una in duabus naturis exsistente persona, quia in Divinitate aeternaliter ex Patre natus in humanitate temporaliter factus, cum operante Spiritu sancto in utero virginis est incarnatus.